- PHAETHON
- PHAETHONClymenes Nymphae et Solis filius fuisse dicitur, qui cum Epapho, Iovis filio, non cederet, seque Solis filium esso gloriaretur, hunc falso gloriari inquit Epaphus, teste Ovidiô, Met. l. 1. v. 748.Huic Epaphus, magni genitus de semine tandemCreditur esse Iovis: perque urbes iuncta parentiTempla tenet: suit huic animis aequalis et annisSole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem,Nec sibi cedentem, Phoebôque parente superbum,Non tulit Inachides: matrique, ait, omnia demensCredis; et es tumidus genitoris imagine falsi.Erubuit phaethon, iramque pudore repressit,Et tulit ad Clymenen Epaphi convitia matrem.Quae scripta sunt etiam a Tzetze Chil. 4. Hist. 137. At Pausan. in atticis, Cephali saut natum esse ex Aurora Phaethotem scribit: quod etiam testatur Hesiodus in theogonia, v. 984.Τιθωνῷ δ᾿ Η᾿ὼς τέκε Μέμνονα χαλκοκορυςτὴν,Αἰθιόπων βασιλῆα καὶ Η᾿μαθίωνα ἄνακτα.Α᾿υτάρ τοι Κεφάλῳ φυτήσατο φαίδιμον ὑιὸνΙ῎φθιμον Φαίθοντα, Θεοῖς ἑπιέικελον ἄνδρα.Fabulati sunt igitur, Phaethontem Epaphi contumeliis inflammatum, ut nobilitatem sui generis universis hominibus patefaceret, ad Solem patrem suum contendisse, et precibus tandem impetrâsse, ut is iure iurando polliceretur, quicquid Phaethon poposcisset, se concessurum. Tum vero Phaethon rogavit, ut currum, lucisque administrationem sibi per unum diem concederet: id cum graviter ferret Sol, neque tamen negare posset, quod iurando affirmaverat, multis rationibus conatur filio persuadere, ne rem tam arduam aggrederetur, quae multo maiorem peritiam et animi constantiam requireret. Verum cum nihil neque monendo, neque deterrendo, nequerogando, ut a re tanta abstinet, proficeret, invitus illi currum habenasque equorum tradidisse dicitur, ut luculentissime scripsit Ovid. Mutationum l. 2. et Lucian. in Dialogis Deorum. Cum igitur acceptum currum, ob metum Scorpionis, retinereintra certam viam Phaeton ignorâsset, effecit, ut modo terrarum orbis acerbitate caloris propinquioris conflagraret, regionesque vel ad cardines mundi insuetum aestum sentirent; modoque tellus Aethiopum gravissimis, et insuetis frigoribus premeretur. Id cum sensisset Iuppiter, veritus ne genus animantium, penitus periret, fulmine caelesti Phaethotem de curru deiecit: qui ad ripas Eridani cecidit, ut ait Apollonius l. 3. Argonaut.—— Ε῾ς δ᾿ ἔβαλον μύχατον ῥόον Η᾿ριδανοῖαΕ῎νθα τοτ᾿ αἰθαλόεντι τυπὲις πρὸς ςτέρνα κεραυνῷ,Η῾μιδαὴς Φαέθων πέσεν ἅρματος ἠελίοιοΔίμνης ἐς προχοὰς πολυανθέος, ἡδ᾿ ἔτι νῦν πὲρΤραύματος αἰθομένοιο βαρὺν ἀνεκήκιεν ἀτμόν.Cicer. l. 3. de Offic. c. 25. phaethontisilio Sol facturum se esse dixit. quicquid optâsset. Optavit, ut in currum tolleretur; Sublatus est, atque is antequam consistit, ictu fulminis deflagravit. Quantô melius fuerat, et hoc promissum patris non esse servatum. Lucretius l. 5. v. 400. inquit, Solem post mortem filii collegisse equos, at que suetum cursum peregisse:At pater omnipotes, irâ tum percitus acri,Magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictuDeutrbavit equis in terram: Solque cadentiObvivus aeterna suscepit lampada mundi,Disiectosque redegit equos, iunxitque trementes,Inde suum per iter recreavit cuncta gubernans.Fingitur autem Phaethon, qui dicitur fuisse Liguriae princeps, Astrologiae peritissimus, decidisse de curru paterno (in quit Lucian.) eo quod investigavit cursum Solis, praeventusque morte, artem reliquit imperfectam. Eius vero tempore, nempe A. M 2530. Euseb. in Chron. de caelo delapsae sunt flammae, quibus (ut Auctor. l. de Mundo meminit) multae regiones ad Occidentem exustae sunt. Hanc ob causam, fingitur orbis terrarum, eô currum agente, inslammatus. Fabula autem ad mores relata exprimit imaginem temerarii et ambitiosi Peincipis, qui gloriâ et regnandi cupiditate incensus, cogitat sublimia, et concipit aethera mente, uti loquitur Ovid. qui in hâc fabulâ pingendâ poeseos omnia ornamenta singulari quôdam artisiciô adhibet. horat. l. 4. Carm. Od. 11. v. 25.Terret ambustus Phaeton avarasSpes. —— ——Ovid. l. 1. Trist. El. 1. v. 79.Vitaret caelum Phaeton, si viveret, et quosOptârat stulte, tangere nollet equos.Hinc Phaethenteus. Claudiau.Et Phaethonteae perpessus damna ruinaeEridanus. —— ——Martialis l. 4. epigr. 25. v. 1. 2.Aemula Baianis Altini litora villis,Et Phaethontei conscia silva rogi.item Phaethontis. Idem Martial. ibid. epigr. 32. v. 1.Et latet, et lucet Phaethentide condita gutta.Et Phaethotias, unde Phaetontiades Virgilio, Ecl. 6. v. 62.tum Phaetontiadas musco circumdat amaraeCorticis, atque solo proceras erigit alnos.I. e. sorores Phaethontis, quae dum exstinctum fratrem insolabiliter lugerent, conversae sunt in alnos, vel ut alii volunt, in populos, quarum lacrimae in Electrum erant conversae. Dionys. desitu Orbis.Τοῖς δ᾿ ἐπὶ Ηυῤῥηναῖον ὄρος, καὶ δώματα Κελτῶν,Α᾿γχόθι πηγάων καλλιῤῥόου Η᾿ριδάνοιο,Οὗ ποτ᾿ ἐπὶ προχοῇσιν ἐρημαίην ἀνὰ νύκταΗ῾λιάδες κώκυσᾳν ὀδυρόμεναι Φαέθοντα.Κέιθι δὲ Κελτῶν παῖδες ὑφήμενα αἰγέιροισι,Δάκρυ άμέργονται χρυσαυγέος ἠλέκτροιο.Ovidius Met. l. 2. v. 364.Inde fluunt lacrimae: stillataque Sole rigescuntDe ramis electra novis: quae lucidus amnisExcipit, et nuribus mittit gestanda Latinis.Idem Pont. l. 1. El. 2. v. 33.Vos quoque Felices, quarum clamantia fratremCortice velavit populus ora nova.Val. Flacc. l. 5. v. 429.Flebant populeae iuvenem Phaethonta sorores.Lucanus l. 2. v. 410. de Eridano:—— Hunc fabula primumPopuleâ fluvium ripas umbrâsse coronâ:Cumque diem pronum, transversô limite ducens.Succendit Phaethon slagrantibus aethera loris,Gurgitibus ruptis penit us tellure perustâ,Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.Papinius Theb. ult. v. 413.Sic Hyperionium tepido Phaethonta sororesFumantem lavere Pado, vix dum ille sepulchreConditus, et fientes stabant ad flumina silvae.Qu. Smyrnaeus l. 5.Η῎λεκτρον δ᾿ ἐπὶ τοῖσι διειδέα, τὸν ῥά τε φασὶνΕ῎μμεναι ἠελίοιο πανομφάιοιο θυγάτρωνΔακρὺ. τὸ δὴ Φαέθοντος ὑπὲρ κταμένου χεύαντο,Μυρόμεναι μεγάλοιο παρὰ ῤόον Η῾ριδανοῖο.Vide Dioder. Sic. Prolixe hanc fabulam interpretantem, l. 4. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.